Thursday, April 3, 2008

Proper Mass of St Patrick

According to the Supplement for the dioceses of Australia in the 1962 Roman Missal, the following proper Mass of St Patrick was conceded to the dioceses of Bathurst, Lismore (where my former P.P. is now the good Bishop), and Maitland. The texts are quite beautiful and apposite, tho' I suspect they were first composed for use in Ireland itself:


Proper Mass of St Patrick


Introit (Gen. xii, 1-2a; Ps. 104:1)

Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi; faciamque te in gentem magnam. (T.P. Alleluja, alleluja.) Ps. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: annuntiate inter gentes opera ejus. Gloria Patri…

Collect

Deus, qui ad prædicandam gentibus gloriam tuam, beatum Patricium Confessorem atque Pontificem mittere dignatus es: ejus meritis et intercessione concede; ut, quæ nobis agenda præcipis, te miserante adimplere possimus. Per…

Epistle (Romans x, 10-18)

Fratres: Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum non confundetur. Non enim est distinctio Judæi, et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum. Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante? Quomodo vero prædicabunt, nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.

Gradual (Ps. 104:17,19)

Misit ante eos virum: in servum venumdatus est Joseph. V/. Donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.

Alleluia (Ps 104:21) [Before Septuagesima]

Alleluja, alleluia. V/. Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ. Alleluja.

Tract (Isaias xlii, 6-8) [After Septuagesima, in place of the Alleluia]

Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te; et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium. V/. Ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. V/. Ego Dominus, hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.

Paschal Alleluia (Ps 104:21,24) [During Eastertide, in place of the Gradual and Alleluia]

Alleluja, alleluia. V/. Constituit eum dominum domus suæ: et principem omnis possessionis suæ. Alleluja. V/. Et auxit populum suum vehementer: et firmavit eum super inimicos ejus. Alleluja.


Gospel (St Luke x, 1-9)

In illo tempore: Designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta; et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes, et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.

Offertory (Gen. xv, 5)

Eduxit eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. (T.P. Alleluja.)

Secret (cf. Mal. i, 11)

Acceptabilis tibi sit, Domine exercituum; hæc oblatio munda: quam per beati Patricii labores ab ortu solis usque ad occasum magno Nomini tuo in gentibus offerri voluisti. Per…

Communion (Judith xv, 11b)

Manus Domini confortavit te, et ideo eris benedictus in æternum. (T.P. Alleluja.)

Postcommunion

Deus qui sacramentum corporis et sanguinis tui in caritatis pignus inter omnes populos instituisti, concede propitius: ut, quos divino mysterio consecrasti, iidem, beato Patricio intercedente, pacis et concordiæ vinculis in dies arctioribus conjungantur: Qui vivis…

3 comments:

AmicusDei said...

Very nice blog. Keep up the good work. May God be with you. Blessings.

Ritualist said...

Surprisingly, this Mass was not originally from the Irish Proper but the Scottish Proper. The Irish Proper until Benedict XV directs the same Mass and Office as would be found in the Roman breviary/missal. I've not checked the Proper at more recent dates like 1962. Maybe it was granted to them eventually?

Joshua said...

That's very interesting, Ritualist!

I would have assumed the modern Irish Supplement to the Novus Ordo to have a proper Mass, including Preface, for St Patrick; but my copy of Our Sunday Visitor's "Daily Roman Missal" gives a jejune modern composition, albeit retaining "Egredere" as the Entrance Antiphon, and no Preface. :-(