Wednesday, January 28, 2009

Dominican Rite Little Office

Since I don't think this is available online, here is the whole of the Little Office of the Blessed Virgin Mary according to the Dominican Rite; I think the details of its differences from the Roman Little Office will be evident to those familiar with the latter.

[UPDATE (10th – 12th September 2011): I have now corrected a few embarrassing mistakes and made improvements for the greater ease of use, such as giving the antiphons in full after as well as before the psalms – please advise if any others are apparent.]












OFFICIVM PARVVM BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
JVXTA RITVM ORDINIS PRÆDICATORVM


AD MATVTINVM

V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

V/. Domine, labia mea aperies.
R/. Et os meum annuntiabit laudem tuam. (Ps 50,17)
V/. Deus, in adjutorium meum intende.
R/. Domine, ad adjuvandum me festina. (Ps 69,2)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
(extra T.S.) Alleluja. (Temp. Sept.) Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ.

Invit. Regem Virginis Filium, * Venite, adoremus.






Psalmus 94.


Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo, salutari nostro: præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.

Regem Virginis Filium, venite, adoremus.

V/. Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Domino plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudinem montium ipse conspicit.

Venite, adoremus.

V/. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus: venite, adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster; nos autem populus ejus et oves pascuæ ejus.

Regem Virginis Filium, venite, adoremus.

V/. Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.

Venite, adoremus.

V/. Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde; ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

Regem Virginis Filium, venite, adoremus.

V/. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Venite, adoremus.
Regem Virginis Filium, venite, adoremus.






Hymnus


Quem terra, pontus, æthera
Colunt, adorant, prædicant,
Trinam regentem machinam
Claustrum Mariæ bajulat.

Cui luna, sol, et omnia
Deserviunt per tempora,
Perfusa cæli gratia,
Gestant puellæ viscera.

Beata Mater munere,
Cujus supernus Artifex,
Mundum pugillo continens,
Ventris sub arca clausus est.

Beata cæli nuntio,
Fecunda Sancto Spiritu,
Desideratus gentibus
Cujus per alvum fusus est.

Maria, mater gratiæ,
Mater misericordiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et hora mortis suscipe.

Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et Sancto Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.

Super psalmos aña. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui. (Lc 1,42)






Psalmus 8.


Domine, Dominus noster, * quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Quoniam elevata est magnificentia tua * super cælos.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, * ut destruas inimicum et ultorem.
Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum: * lunam et stellas, quæ tu fundasti.
Quid est homo, quod memor es ejus? * aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab Angelis, † gloria et honore coronasti eum: * et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subjecisti sub pedibus ejus, * oves et boves universas: insuper et pecora campi.
Volucres cæli et pisces maris, * qui perambulant semitas maris.
Domine, Dominus noster, * quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 18.


Cæli enarrant gloriam Dei, * et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum, * et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelæ, neque sermones, * quorum non audiantur voces eorum.
In omnem terram exivit sonus eorum: * et in fines orbis terræ verba eorum.
In sole posuit tabernaculum suum: * et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo:
Exsultavit ut gigas ad currendam viam, * a summo cælo egressio ejus:
Et occursus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscondat a calore ejus.
Lex Domini immaculata, convertens animas: * testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda: * præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi: * judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: * et dulciora super mel et favum.
Etenim servus tuus custodit ea, * in custodiendis illis retributio multa.
Delicta quis intelligit? † ab occultis meis munda me: * et ab alienis parce servo tuo.
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: * et emundabor a delicto maximo.
Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: * et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine, adjutor meus * et redemptor meus.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 23.


Domini est terra, et plenitudo ejus, * orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum, * et super flumina præparavit eum.
Quis ascendet in montem Domini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
Innocens manibus et mundo corde, † qui non accepit in vano animam suam, * nec juravit in dolo proximo suo.
Hic accipiet benedictionem a Domino: * et misericordiam a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum, * quærentium faciem Dei Jacob.
Attollite portas, principes, vestras, † et elevamini, portæ æternales, * et introibit rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ? * Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
Attollite portas, principes, vestras, † et elevamini, portæ æternales, * et introibit rex gloriæ.
Quis est iste rex gloriæ? * Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
Aña. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui. (Lc 1,42) 
V/. Diffusa est gratia in labiis tuis.
R/. Propterea benedixit te Deus in æternum. (Ps 44,3)

Pater noster… (secreto usque ad) Et ne nos inducas in tentationem.
R/. Sed libera nos a malo. (Mt 6,9-13)

V/. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Alma Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum. R/. Amen.






Lectio i.

Sancta Maria, Virgo virginum,
mater et filia Regis regum omnium,
tuum nobis impende solatium:
ut cælestis regni per te mereamur habere præmium,
et cum electis Dei regnare in perpetuum.
Tu autem, Domine, miserere nostri. R/. Deo gratias.

(V/. Lc 1,42)
R/. i. Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam, nescio: * Quia quem cæli capere non poterant, tuo gremio contulisti. V/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui. * Quia quem cæli capere non poterant, tuo gremio contulisti.

V/. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Sancta Dei Genetrix sit nobis auxiliatrix. R/. Amen.






Lectio ii.

Sancta Maria, piarum piissima,
intercede pro nobis, sanctarum sanctissima:
per te, Virgo, nostra sumat precamina
qui pro nobis ex te natus regnat super æthera:
ut sua caritate nostra deleantur peccamina.
Tu autem, Domine, miserere nostri. R/. Deo gratias.

(V/. Lc 1,28)
R/. ii. Beata es, Virgo Maria, quæ Dominum portasti creatorem mundi: * Genuisti eum qui te fecit, et in æternum permanes virgo. V/. Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum. * Genuisti eum qui te fecit, et in æternum permanes virgo.

V/. Jube, domne, benedicere.
Benedictio. Nos cum Prole pia benedicat Virgo Maria. R/. Amen.






Lectio iii.

Sancta Dei Genetrix, quæ digne meruisti concipere
quem totus orbis nequit comprehendere,
tuo pio interventu culpas nostras ablue:
ut redempti perennis sedem gloriæ
per te valeamus scandere,
ubi regnas cum eodem Filio tuo sine tempore.
Tu autem, Domine, miserere nostri. R/. Deo gratias.

R/. iii. Felix namque es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima: * Quia ex te ortus est Sol justitiæ, † Christus Deus noster. V/. Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum juvamen, quicumque celebrant tuam commemorationem. * Quia ex te ortus est Sol justitiæ, † Christus Deus noster. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto. † Christus Deus noster.
(Quando R/. repetitur in aliis Matutinis:) R/. Felix namque es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima: quia ex te ortus est Sol justitiæ, Christus Deus noster.

(Quando Te Deum dicitur in aliis Matutinis:)






Hymnus Ambrosianus


Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Angeli, * tibi Cæli et univérsæ Potestátes,
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolòrum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia:
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Filius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, * non horrúisti Virginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Ante Laudes V/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.






AD LAVDES


V/. Deus, in adjutorium meum intende.
R/. Domine, ad adjuvandum me festina. (Ps 69,2)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
(extra T.S.) Alleluja. (Temp. Sept.) Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ.

Super psalmos aña. Post partum, Virgo, inviolata permansisti: Dei Genetrix, intercede pro nobis.






Psalmus 92.


Dominus regnavit, decorem indutus est: * indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se.
Etenim firmavit orbem terræ, * qui non commovebitur.
Parata sedes tua ex tunc: * a sæculo tu es.
Elevaverunt flumina, Domine: * elevaverunt flumina vocem suam.
Elevaverunt flumina fluctus suos, * a vocibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris: * mirabilis in altis Dominus.
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 99.


Jubilate Deo, omnis terra: * servite Domino in lætitia.
Introite in conspectu ejus, * in exsultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.
Populus ejus, et oves pascuæ ejus: † introite portas ejus in confessione, * atria ejus in hymnis: confitemini illi.
Laudate nomen ejus: quoniam suavis est Dominus, † in æternum misericordia ejus, * et usque in generationem et generationem veritas ejus.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 62.


Deus, Deus meus, * ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea, * quam multipliciter tibi caro mea.
In terra deserta, et invia, et inaquosa: † sic in sancto apparui tibi, * ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Quoniam melior est misericordia tua super vitas: * labia mea laudabunt te.
Sic benedicam te in vita mea: * et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: * et labiis exsultationis laudabit os meum.
Si memor fui tui super stratum meum, † in matutinis meditabor in te: * quia fuisti adjutor meus.
Et in velamento alarum tuarum exsultabo, † adhæsit anima mea post te: * me suscepit dextera tua.
Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam, † introibunt in inferiora terræ: * tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt.
Rex vero lætabitur in Deo, †laudabuntur omnes qui jurant in eo: * quia obstructum est os loquentium iniqua.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Canticum trium Puerorum. Dan 3, 57-88 et 56.


Benedicite, omnia opera Domini, Domino: * laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicite, Angeli Domini, Domino: * benedicite, cæli, Domino.
Benedicite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Domino: * benedicite, omnes virtutes Domini, Domino.
Benedicite, sol et luna, Domino: * benedicite, stellæ cæli, Domino.
Benedicite, omnis imber et ros, Domino: * benedicite, omnes spiritus Dei, Domino.
Benedicite, ignis et æstus, Domino: * benedicite, frigus et æstus, Domino.
Benedicite, rores et pruina, Domino : * benedicite, gelu et frigus, Domino.
Benedicite, glacies et nives, Domino: * benedicite, noctes et dies, Domino.
Benedicite, lux et tenebræ, Domino: * benedicite, fulgura et nubes, Domino.
Benedicat terra Dominum: * laudet et superexaltet eum in sæcula.
Benedicite, montes et colles, Domino: * benedicite, universa germinantia in terra, Domino.
Benedicite, fontes, Domino: * benedicite, maria et flumina, Domino.
Benedicite, cete et omnia quæ moventur in aquis, Domino: * benedicite, omnes volucres cæli, Domino.
Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino: * benedicite, filii hominum, Domino.
Benedicat Israël Dominum: * laudet et superexaltet eum in sæcula.
Benedicite, sacerdotes Domini, Domino: * benedicite, servi Domini, Domino.
Benedicite, spiritus et animæ justorum, Domino: * benedicite, sancti et humiles corde, Domino.
Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino: * laudate et superexaltate eum in sæcula.
Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu: * laudemus et superexaltemus eum in sæcula.
Benedictus es, Domine, in firmamento cæli: * et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula.






Psalmus 148.


Laudate Dominum de cælis, * laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes Angeli ejus: * laudate eum, omnes virtutes ejus.
Laudate eum, sol et luna: * laudate eum, omnes stellæ, et lumen.
Laudate eum, cæli cælorum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandavit, et creata sunt.
Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: * præceptum posuit, et non præteribit.
Laudate Dominum de terra, * dracones et, omnes abyssi.
Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: * quæ faciunt verbum ejus:
Montes, et omnes colles: * ligna fructifera, et omnes cedri.
Bestiæ, et universa pecora: * serpentes et volucres pennatæ: 
Reges terræ et omnes populi: * principes et omnes judices terræ.
Juvenes, et virgines: senes cum junioribus laudent nomen Domini: * quia exaltatum est nomen ejus solius.
Confessio ejus super cælum, et terram: * et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis ejus: * filiis Israël, populo appropinquanti sibi.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
Aña. Post partum, Virgo, inviolata permansisti: Dei Genetrix, intercede pro nobis. 





Capitulum. Eccli. 24,23


Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis. R/. Deo gratias.






Hymnus


O gloriosa Domina,
Excelsa supra sidera:
Qui te creavit provide
Lactasti sacro ubere.

Quod Heva tristis abstulit
Tu reddis almo germine:
Intrent ut astra flebiles,
Cæli fenestra facta es.

Tu Regis alti janua
Et porta lucis fulgida:
Vitam datam per Virginem,
Gentes redemptæ, plaudite.

Maria, mater gratiæ,
Mater misericordiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et hora mortis suscipe.

Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et Sancto Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.

V/. Elegit eam Deus et præelegit eam.
R/. Et habitare eam facit in tabernaculo suo.

Ad Bened. aña.
O gloriosa Dei Genetrix, Virgo semper Maria,
quæ Dominum omnium meruisti portare,
et Regem Angelorum sola Virgo lactare:
nostri, quæsumus, pia memorare,
et pro nobis Christum deprecare:
ut tuis fulti patrociniis ad cælestia regna mereamur pervenire.






Canticum Zachariæ. Lucæ 1.

Benedictus Dominus, Deus Israël, * quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ,
Et erexit cornu salutis nobis * in domo David pueri sui,
Sicut locutus est per os sanctorum, * qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
Salutem ex inimicis nostris, * et de manu omnium qui oderunt nos,
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, * et memorari testamenti sui sancti:
Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, * daturum se nobis,
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, * serviamus illi
In sanctitate et iustitia coram ipso * omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: * præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus * in remissionem peccatorum eorum
Per viscera misericordiæ Dei nostri, * in quibus visitavit nos Oriens ex alto,
Illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
Aña.
O gloriosa Dei Genetrix, Virgo semper Maria,
quæ Dominum omnium meruisti portare,
et Regem Angelorum sola Virgo lactare:
nostri, quæsumus, pia memorare,
et pro nobis Christum deprecare:
ut tuis fulti patrociniis ad cælestia regna mereamur pervenire. 
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
Oremus.






Oratio
Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere: et gloriosa beatæ Mariæ semper Virginis intercessione a præsenti liberari tristitia, et æterna perfrui lætitia. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.






Per Adventum

(Cf. Lc 1,35.30.31)
Ad Bened. aña. Spiritus Sanctus in te descendet, Maria: ne timeas, habebis in utero Filium Dei, alleluja.






Oratio.
Deus, qui de beatæ Mariæ Virginis utero Verbum tuum Angelo nuntiante carne suscipere voluisti, præsta supplicibus tuis: ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.






A Nativitate Domini ad festum Purificationis inclusive


Ad Bened. aña. Genuit puerpera Regem, cui nomen æternum: et gaudia matris habens cum virginitatis honore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem.






Oratio.
Deus, qui salutis æternæ, beatæ Mariæ virginitate fecunda, humano generi præmia præstitisti: tribue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Auctorem vitæ suscipere: Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.






Tempore paschali


Ad Bened. aña. Beata Dei Genetrix Maria, Virgo perpetua, templum Domini, sacrarium Spiritus Sancti, tu sola sine exemplo placuisti Domino nostro Jesu Christo. Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu, alleluja, alleluja.






Oratio.
Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere: et gloriosa beatæ Mariæ semper Virginis intercessione a præsenti liberari tristitia, et æterna perfrui lætitia. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
V/. Benedicamus Domino.
R/. Deo gratias.

Si immediate non sequitur alia Hora, subditur

V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R/. Amen.






AD PRIMAM


V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

V/. Deus, in adjutorium meum intende.
R/. Domine, ad adjuvandum me festina. (Ps 69,2)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
(extra T.S.) Alleluja. (Temp. Sept.) Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ.





Hymnus


Memento, salutis Auctor,
Quod nostri quondam corporis,
Ex illibata Virgine
Nascendo, formam sumpseris.

Maria, mater gratiæ,
Mater misericordiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et hora mortis suscipe.

Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et Sancto Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.

Super psalmos aña. Dignare me laudare te, Virgo sacrata: da mihi virtutem contra hostes tuos.






Psalmus 119.


Ad Dominum cum tribularer clamavi: * et exaudivit me.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis, * et a lingua dolosa.
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi * ad linguam dolosam ?
Sagittæ potentis acutæ, * cum carbonibus desolatoriis.
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar: * multum incola fuit anima mea.
Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus: * cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 120.


Levavi oculos meos in montes, * unde veniet auxilium mihi.
Auxilium meum a Domino, * qui fecit cælum et terram.
Non det in commotionem pedem tuum: * neque dormitet qui custodit te.
Ecce non dormitabit neque dormiet, * qui custodit Israël.
Dominus custodit te, Dominus protectio tua, * super manum dexteram tuam.
Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
Dominus custodit te ab omni malo: * custodiat animam tuam Dominus.
Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sæculum.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 121.


Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: * In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri, * in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas: * cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: * testimonium Israël ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio, * sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem: * et abundantia diligentibus te:
Fiat pax in virtute tua: * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos, * loquebar pacem de te:
Propter domum Domini, Dei nostri, * quæsivi bona tibi.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
Aña. Dignare me laudare te, Virgo sacrata: da mihi virtutem contra hostes tuos. 





Capitulum. Eccli. 24,14


Ab initio, et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi. R/. Deo gratias.

R/. Post partum, Virgo, * Inviolata permansisti.
R/. Post partum, Virgo, * Inviolata permansisti.
V/. Dei Genetrix, intercede pro nobis. * Inviolata permansisti.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
R/. Post partum, Virgo, * Inviolata permansisti.

V/. Benedicta tu in mulieribus.
R/. Et benedictus fructis ventris tui. (Lc 1,42)

V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
Oremus.






Oratio.
Gratiam tuam, quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde: ut qui Angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus, per passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
V/. Benedicamus Domino.
R/. Deo gratias.

Si immediate non sequitur alia Hora, subditur

V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R/. Amen.






AD TERTIAM


V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

V/. Deus, in adjutorium meum intende.
R/. Domine, ad adjuvandum me festina. (Ps 69,2)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
(extra T.S.) Alleluja. (Temp. Sept.) Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ.






Hymnus


Memento, salutis Auctor,
Quod nostri quondam corporis,
Ex illibata Virgine
Nascendo, formam sumpseris.

Maria, mater gratiæ,
Mater misericordiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et hora mortis suscipe.

Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et Sancto Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.

Super psalmos aña. Gaude, Maria Virgo, cunctas hæreses sola interemisti in universo mundo.






Psalmus 122.


Ad te levavi oculos meos, * qui habitas in cælis.
Ecce sicut oculi servorum * in manibus dominorum suorum,
Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: * ita oculi nostri ad Dominum, Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri: * quia multum repleti sumus despectione:
Quia multum repleta est anima nostra: * opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 123.


Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël: * nisi quia Dominus erat in nobis,
Cum exsurgerent homines in nos, * forte vivos deglutissent nos:
Cum irasceretur furor eorum in nos, * forsitan aqua absorbuisset nos.
Torrentem pertransivit anima nostra: * forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Benedictus Dominus * qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Anima nostra sicut passer erepta est * de laqueo venantium:
Laqueus contritus est, * et nos liberati sumus.
Adjutorium nostrum in nomine Domini, * qui fecit cælum et terram.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 124.


Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: * non commovebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus: * et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: * ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.
Benefac, Domine, bonis, * et rectis corde.
Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: * Pax super Israël.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
Aña. Gaude, Maria Virgo, cunctas hæreses sola interemisti in universo mundo. 





Capitulum. Eccli. 24,15


Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. R/. Deo gratias.

R/. Sancta Maria, Mater Christi, * Audi rogantes servulos.
R/. Sancta Maria, Mater Christi, * Audi rogantes servulos.
V/. Et impetratam nobis cælitus tu defer indulgentiam. * Audi rogantes servulos.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
R/. Sancta Maria, Mater Christi, * Audi rogantes servulos.

V/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
Oremus.






Oratio.
Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere: et gloriosa beatæ Mariæ semper Virginis intercessione a præsenti liberari tristitia, et æterna perfrui lætitia. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.






Per Adventum

Oratio. 
Deus, qui de beatæ Mariæ Virginis utero Verbum tuum Angelo nuntiante carne suscipere voluisti, præsta supplicibus tuis: ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.






A Nativitate Domini ad festum Purificationis inclusive

Oratio.
Deus, qui salutis æternæ, beatæ Mariæ virginitate fecunda, humano generi præmia præstitisti: tribue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Auctorem vitæ suscipere: Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
V/. Benedicamus Domino.
R/. Deo gratias.

Si immediate non sequitur alia Hora, subditur

V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R/. Amen.






AD SEXTAM


V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

V/. Deus, in adjutorium meum intende.
R/. Domine, ad adjuvandum me festina. (Ps 69,2)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
(extra T.S.) Alleluja. (Temp. Sept.) Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ.






Hymnus


Memento, salutis Auctor,
Quod nostri quondam corporis,
Ex illibata Virgine
Nascendo, formam sumpseris.

Maria, mater gratiæ,
Mater misericordiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et hora mortis suscipe.

Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et Sancto Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.

Super psalmos aña. In prole mater, in partu virgo, gaude et lætare, Virgo Mater Domini.






Psalmus 125.


In convertendo Dominus captivitatem Sion: * facti sumus sicut consolati:
Tunc repletum est gaudio os nostrum: * et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicent inter gentes: * Magnificavit Dominus facere cum eis.
Magnificavit Dominus facere nobiscum: * facti sumus lætantes.
Converte, Domine, captivitatem nostram, * sicut torrens in austro.
Qui seminant in lacrimis, * in exsultatione metent.
Euntes ibant et flebant, * mittentes semina sua.
Venientes autem venient cum exsultatione, * portantes manipulos suos.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 126.


Nisi Dominus ædificaverit domum, * in vanum laboraverunt qui ædificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, * frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere: * surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: * ecce hæreditas Domini, filii: merces, fructus ventris.
Sicut sagittæ in manu potentis: * ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: * non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 127.


Beati omnes qui timent Dominum, * qui ambulant in viis ejus.
Labores manuum tuarum quia manducabis: * beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis abundans, * in lateribus domus tuæ.
Filii tui sicut novellæ olivarum, * in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo, * qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion: * et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
Et videas filios filiorum tuorum, * pacem super Israël.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 





Aña. In prole mater, in partu virgo, gaude et lætare, Virgo Mater Domini. 










Capitulum. Eccli. 24,16


Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. R/. Deo gratias.

R/. Ora pro nobis, * Sancta Dei Genetrix.
R/. Ora pro nobis, * Sancta Dei Genetrix.
V/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. * Sancta Dei Genetrix.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
R/. Ora pro nobis, * Sancta Dei Genetrix.

V/. Elegit eam Deus et præelegit eam.
R/. Et habitare eam facit in tabernaculo suo.

V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
Oremus.






Oratio.
Protege, Domine, famulos tuos subsidiis pacis: et, beatæ Mariæ semper Virginis patrociniis confitentes, a cunctis hostibus redde securos. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
V/. Benedicamus Domino.
R/. Deo gratias.

Si immediate non sequitur alia Hora, subditur

V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R/. Amen.






AD NONAM


V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

V/. Deus, in adjutorium meum intende.
R/. Domine, ad adjuvandum me festina. (Ps 69,2)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
(extra T.S.) Alleluja. (Temp. Sept.) Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ.






Hymnus


Memento, salutis Auctor,
Quod nostri quondam corporis,
Ex illibata Virgine
Nascendo, formam sumpseris.

Maria, mater gratiæ,
Mater misericordiæ,
Tu nos ab hoste protege,
Et hora mortis suscipe.

Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre et Sancto Spiritu
In sempiterna sæcula. Amen.

Super psalmos aña. Beata mater, et intacta virgo, gloriosa Regina mundi, intercede pro nobis ad Dominum.






Psalmus 128.


Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, * dicat nunc Israël:
Sæpe expugnaverunt me a juventute mea: * etenim non potuerunt mihi.
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: * prolongaverunt iniquitatem suam.
Dominus justus concidit cervices peccatorum: * confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
Fiant sicut fœnum tectorum: * quod priusquam evellatur exaruit:
De quo non implevit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manipulos colligit.
Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos: * benediximus vobis in nomine Domini.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 129.


De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes, * in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine: * Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: * et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus: * speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: * speret Israël in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: * et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israël, * ex omnibus iniquitatibus ejus.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.






Psalmus 130.


Domine, non est exaltatum cor meum: * neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis: * neque in mirabilibus super me.
Si non humiliter sentiebam: * sed exaltavi animam meam:
Sicut ablactatus est super matre sua, * ita retributio in anima mea.
Speret Israël in Domino, * ex hoc nunc et usque in sæculum.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
Aña. Beata mater, et intacta virgo, gloriosa Regina mundi, intercede pro nobis ad Dominum. 





Capitulum. Eccli. 24,17-18


Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion: quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho. R/. Deo gratias.

R/. Elegit eam Deus * Et præelegit eam.
R/. Elegit eam Deus * Et præelegit eam.
V/. Et habitare eam facit in tabernaculo suo. * Et præelegit eam.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
R/. Elegit eam Deus * Et præelegit eam.

V/. Sancta Dei Genetrix, virgo semper Maria.
R/. Intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum.
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
Oremus.






Oratio.
Famulorum tuorum, quæsumus, Domine, delictis ignosce: ut qui tibi placere de actibus nostris non valemus, Genetricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
V/. Benedicamus Domino.
R/. Deo gratias.

Si immediate non sequitur alia Hora, subditur

V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R/. Amen.






AD VESPERAS


V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

V/. Deus, in adjutorium meum intende.
R/. Domine, ad adjuvandum me festina. (Ps 69,2)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
(extra T.S.) Alleluja. (Temp. Sept.) Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ.

Super psalmos aña. Sancta Dei Genetrix, Virgo semper Maria, intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum.

Psalmus 109.

Dixit Dominus Domino meo: * Sede a dextris meis:
Donec ponam inimicos tuos * scabellum pedum tuorum.
Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: * dominare in medio inimicorum tuorum.
Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum: * ex utero ante luciferum genui te.
Juravit Dominus, et non pænitebit eum: * Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
Dominus a dextris tuis, * confregit in die iræ suæ reges.
Judicabit in nationibus, implebit ruinas: * conquassabit capita in terra multorum.
De torrente in via bibet: * propterea exaltabit caput.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 112.

Laudate, pueri, Dominum: * laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum, * ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occasum, * laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus, * et super cælos gloria ejus.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, * et humilia respicit in cælo et in terra?
Suscitans a terra inopem, * et de stercore erigens pauperem:
Ut collocet eum cum principibus, * cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo, * matrem filiorum lætantem.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 121.

Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: * In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri, * in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas: * cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: * testimonium Israël ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio, * sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem: * et abundantia diligentibus te:
Fiat pax in virtute tua: * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos, * loquebar pacem de te:
Propter domum Domini, Dei nostri, * quæsivi bona tibi.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 126.

Nisi Dominus ædificaverit domum, * in vanum laboraverunt qui ædificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, * frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere: * surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: * ecce hæreditas Domini, filii: merces, fructus ventris.
Sicut sagittæ in manu potentis: * ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: * non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 147.

Lauda, Jerusalem, Dominum: * lauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum: * benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem: * et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terræ: * velociter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam: * nebulam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suam sicut buccellas: * ante faciem frigoris ejus quis sustinebit?
Emittet verbum suum, et liquefaciet ea: * flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
Qui annuntiat verbum suum Jacob: * justitias et judicia sua Israël.
Non fecit taliter omni nationi: * et judicia sua non manifestavit eis.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
Aña. Sancta Dei Genetrix, Virgo semper Maria, intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum. 
Capitulum. Eccli. 24,20

Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. R/. Deo gratias.

Hymnus

Ave, maris stella,
Dei Mater alma,
Atque semper Virgo,
Felix cæli porta.

Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans nomen Hevæ.

Solve vincla reis,
Profer lumen cæcis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem:
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus.

Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos
Mites fac et castos.

Vitam præsta puram,
Iter para tutum:
Ut videntes Jesum
Semper collætemur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
Tribus honor unus. Amen.

V/. Ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Ad Magnif. aña. Sancta Maria, succurre miseris, juva pusillanimes, refove flebiles, ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu.

Canticum beatæ Mariæ Virginis. Lucæ 1.

Magnificat * anima mea Dominum;
Et exsultavit spiritus meus * in Deo, salutari meo,
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen ejus,
Et misericordia ejus a progenie in progenies * timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo, * dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, * et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis, * et divites dimisit inanes.
Suscepit Israël, puerum suum, * recordatus misericordiæ suæ,
Sicut locutus est ad patres nostros, * Abraham et semini ejus in sæcula.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
Aña. Sancta Maria, succurre miseris, juva pusillanimes, refove flebiles, ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu. 
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
Oremus.

Oratio. 
Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere: et gloriosa beatæ Mariæ semper Virginis intercessione a præsenti liberari tristitia, et æterna perfrui lætitia. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

Per Adventum

Ad Magnif. aña. O Virgo virginum, quomodo fiet istud? Quia nec primam similem visa es, nec habere sequentem. Filiæ Jerusalem, quid me admiramini? Divinum est mysterium hoc quid cernitis.

Oratio. 
Deus, qui de beatæ Mariæ Virginis utero Verbum tuum Angelo nuntiante carne suscipere voluisti, præsta supplicibus tuis: ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

A Nativitate Domini ad festum Purificationis inclusive

Ad Magnif. aña. O admirabile commercium! Creator generis humani, animatum corpus sumens, de Virgine nasci dignatus est: et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam Deitatem.

Oratio. 
Deus, qui salutis æternæ, beatæ Mariæ virginitate fecunda, humano generi præmia præstitisti: tribue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Auctorem vitæ suscipere: Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

Tempore paschali

Ad Magnif. aña. Regina cæli, lætare, alleluja: quia quem meruisti portare, alleluja, resurrexit (Tempus Ascensionis: jam ascendit), sicut dixit, alleluja. Ora pro nobis Deum, alleluja.

Oratio. 
Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere: et gloriosa beatæ Mariæ semper Virginis intercessione a præsenti liberari tristitia, et æterna perfrui lætitia. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
V/. Benedicamus Domino.
R/. Deo gratias.

Si immediate non sequitur alia Hora, subditur

V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R/. Amen.

AD COMPLETORIVM

V/. Ave, Maria, gratia plena: Dominus tecum.
R/. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructis ventris tui, Jesus. (Lc 1,28.42)

V/. Converte nos, Deus, salutaris noster.
R/. Et averte iram tuam a nobis. (Ps 84,5)

V/. Deus, in adjutorium meum intende.
R/. Domine, ad adjuvandum me festina. (Ps 69,2)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
(extra T.S.) Alleluja. (Temp. Sept.) Laus tibi, Domine, Rex æternæ gloriæ.

Super psalmos aña. Virgo Maria, non est tibi similis nata in mundo inter mulieres, florens ut rosa, fragrans sicut lilium: ora pro nobis, sancta Dei Genetrix.

Psalmus 131.

Memento, Domine, David, * et omnis mansuetudinis ejus:
Sicut juravit Domino, * votum vovit Deo Jacob:
Si introiero in tabernaculum domus meæ, * si ascendero in lectum strati mei:
Si dedero somnum oculis meis, * et palpebris meis dormitationem:
Et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, * tabernaculum Deo Jacob.
Ecce audivimus eam in Ephrata: * invenimus eam in campis silvæ.
Introibimus in tabernaculum ejus: * adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
Surge, Domine, in requiem tuam, * tu et arca sanctificationis tuæ.
Sacerdotes tui induantur justitiam: * et sancti tui exsultent.
Propter David, servum tuum, * non avertas faciem Christi tui.
Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: * De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Si custodierint filii tui testamentum meum, * et testimonia mea hæc quæ docebo eos:
Et filii eorum usque in sæculum, * sedebunt super sedem tuam.
Quoniam elegit Dominus Sion: * elegit eam in habitationem sibi.
Hæc requies mea in sæculum sæculi: * hic habitabo, quoniam elegi eam.
Viduam ejus benedicens benedicam: * pauperes ejus saturabo panibus.
Sacerdotes ejus induam salutari: * et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
Illuc producam cornu David, * paravi lucernam Christo meo.
Inimicos ejus induam confusione: * super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 132.

Ecce quam bonum et quam jucundum * habitare fratres in unum:
Sicut unguentum in capite, * quod descendit in barbam, barbam Aaron,
Quod descendit in oram vestimenti ejus: * sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, * et vitam usque in sæculum.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 133.

Ecce nunc benedicite Dominum, * omnes servi Domini:
Qui statis in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri.
In noctibus extollite manus vestras in sancta, * et benedicite Dominum.
Benedicat te Dominus ex Sion, * qui fecit cælum et terram.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
Aña. Virgo Maria, non est tibi similis nata in mundo inter mulieres, florens ut rosa, fragrans sicut lilium: ora pro nobis, sancta Dei Genetrix. 
Capitulum. Eccli. 24,24

Ego mater pulchræ dilectionis et timoris et agnitionis et sanctæ spei. R/. Deo gratias.

R/. Intercede pro nobis, sancta Virgo virginum, * Mater Dei, Maria.
R/. Intercede pro nobis, sancta Virgo virginum, * Mater Dei, Maria.
V/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. * Mater Dei, Maria.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
R/. Intercede pro nobis, sancta Virgo virginum, * Mater Dei, Maria.

Hymnus

Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos
Mites fac et castos.

Vitam præsta puram,
Iter para tutum:
Ut videntes Jesum
Semper collætemur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui Sancto,
Tribus honor unus. Amen.

V/. Post partum, Virgo, inviolata permansisti.
R/. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

Ad Nunc dimittis aña. Sub tuum præsidium confugimus, sancta Dei Genetrix: nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper Virgo benedicta.

Canticum Simeonis. Lucæ 2.

Nunc dimittis servum tuum, Domine, * secundum verbum tuum in pace,
Quia viderunt oculi mei * salutare tuum,
Quod parasti * ante faciem omnium populorum,
Lumen ad revelationem gentium * et gloriam plebis tuæ Israël.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen. 
Aña. Sub tuum præsidium confugimus, sancta Dei Genetrix: nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper Virgo benedicta. 
V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
Oremus.

Oratio. 
Concede, misericors Deus, fragilitati nostræ præsidium: ut, qui sanctæ Dei Genetricis memoriam agimus, intercessionibus ejus auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

V/. Domine, exaudi orationem meam.
R/. Et clamor meus ad te veniat. (Ps 101,2)
V/. Benedicamus Domino.
R/. Deo gratias.

Benedictio. Benedictio Dei omnipotentis, Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super nos et maneat semper. R/. Amen.

Aña. Salve, Regina, mater misericordiæ: vita, dulcedo, et spes nostra, salve. Ad te clamamus exsules filii Hevæ. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eja ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria. T.P. Alleluja.

V/. Dignare me laudare te, Virgo sacrata. T.P. Alleluja.
R/. Da mihi virtutem contra hostes tuos. T.P. Alleluja.

Oremus.

Oratio. 
Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis salute gaudere: et gloriosa beatæ Mariæ semper Virginis intercessione a præsenti liberari tristitia, et æterna perfrui lætitia. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen.

Aña. O lumen Ecclesiæ, Doctor veritatis,
Rosa patientiæ, Ebur castitatis,
aquam sapientiæ propinasti gratis:
Prædicator gratiæ nos junge beatis. T.P. Alleluja.

V/. Ora pro nobis, beate Pater Dominice. T.P. Alleluja.
R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. T.P. Alleluja.

Oremus.

Oratio. 
Concede, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur, beati Dominici Confessoris tui, Patris nostri, patrocinio sublevemur. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen.

Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R/. Amen.

4 comments:

Anonymous said...

Certainly not little by modern standards...or perhaps I'm just lazy...I think the latter.

Rob

Joshua said...

Well, rather than surfing on from this blog, stay awhile and read some prayers! Which reminds me, I haven't said Matins yet...

Atomic McBomb said...

Thank you so much for posting this online. It is relatively easy to find the Roman version but much more different to find the Dominican version which I say.
Would anyone know of a place to download someone chanting this Dominican office?

Atomic McBomb said...

Thank you so much for posting the Dominican version of the Little Office which is very difficult to find these days.
Does anyone know of a place where I can download someone chanting the Dominican version of the Little Office?