At Vespers on the 18th of December:
O Adonai, et Dux domus Israël, qui Moysi in igne flammæ rubi apparuisti, et ei in Sina legem dedisti: veni ad redimendum nos in bracchio extento.O Adonai, and Leader of the house of Israel, Who to Moses in the fire of flames of a bush didst appear, and to him on Sinai the Law didst give: come to redeem us with arm extended.
Suggested sources:
- …ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. (Mt 2:6d; cf. Mic 5:2c)
- …domus Israël… (appears 87 times in Vulg.)
- Apparuitque ei [Moyses] Dominus in flamma ignis de medio rubi… (Ex 3:2a; cf. v.1)
- qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis. (Ex 6:3b et passim in lingua Hebraice)
- «et ei in Sina legem dedisti» – (cf. Ex 20:1 et passim)
- Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus. (2 Reg 7:23 et passim)
- Quia veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere? aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti. (Is 50:2)
- Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno... (Jer 32:21)
No comments:
Post a Comment