Wednesday, December 24, 2008

Do-it-yourself Vigil

Of course I prefer to be home with family at Christmas: but this means I cannot do as I would otherwise wish, and attend all the Masses and ceremonies of the sacred liturgy at this time. Well, I can (and soon will) pray Vespers, but in the meanwhile I've read to myself the texts of the traditional Vigil Mass of Christmas, as a missa sicca (Traddie-talk for paraliturgy!); not being a cleric, of course, one prays "O Lord, hear my prayer" in place of "The Lord be with you"!  The Secret and Postcommunion are both quite suitable as private prayers, as they are sufficiently general in meaning.

The Epistle in particular, which I have already read in parts at the Day Hours, is well worthy of note...

******

DRY MASS OF THE VIGIL OF CHRISTMAS

INTROIT (Exodus xvi, 6-7; Ps 23:1)

+Hodie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos: et mane vidébitis glóriam ejus. Ps. Dómini est terra, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et univérsi, qui hábitant in eo. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. Hodie sciétis...

KYRIE

Kyrie, eleison.  (iij)
Christe, eleison.  (iij)
Kyrie, eleison.  (iij)

COLLECT

V/. Domine, exaudi orationem meam. 
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus. 

Deus, qui nos redemptiónis nostræ annua exspectatióne lætíficas: præsta; ut Unigénitum tuum, quem Redemptórem læti suscípimus, veniéntem quoque júdicem secúri videámus, Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. R/. Amen.

EPISTLE (Romans i, 1-6)

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romanos. Paulus, servus Jesu Christi, vocátus Apóstolus, segregátus in Evangélium Dei, quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo, qui factus est ei ex sémine David secúndum carnem: qui prædestinátus est Fílius Dei in virtúte secúndum spíritum sanctificatiónis ex resurrectiónegmortuórum Jesu Christi Dómini nostri: per quem accépimus grátiam et apostolátum ad obediéndum fídei in ómnibus géntibus pro nómine ejus, in quibus estis et vos vocáti Jesu Christi Dómini nostri. 
R/. Deo Gratias.

GRADUAL (Exodus xvi, 6-7; Ps 79:2-3)

Hódie sciétis, quia véniet Dóminus, et salvábit nos: et mane vidébitis, glóriam ejus. V/. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph: qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Benjamin, et Manásse.

GOSPEL (St Matthew i, 18-21)

Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum. 
R/. Gloria tibi, Domine.

Cum esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere éam. Hæc autem eo cogitánte, ecce Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens:Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium: et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum. 
R/. Laus tibi Christi.

OFFERTORY (Psalm 23:7)

V/. Domine, exaudi orationem meam. 
R/. Et clamor meus ad te veniat.
Oremus. 

Tollite portas, príncipes, vestras, et elevámini porte æternáles: et introíbit Rex glóriæ.

SECRET

Da nobis, quæsumus, omnípotens Deus: ut, sicut adoránda Fílii tui natalítia prævenímus, sic ejus múnera capiámus sempitérna gaudéntes: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. R/. Amen.

 SURSUM CORDA

V/. Domine, exaudi orationem meam. 
R/. Et clamor meus ad te veniat.
V/. Sursum corda. 
R/. Habemus ad Dominum.
V/. Gratias agamus Domino Deo nostro.
R/. Dignum et justum est.

COMMON PREFACE

Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi simper, et ubique gratias agere: Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Per quem majestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates, Cæli, Cælorumque Virtutes, ac beata Seraphim socia exultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admitti, jubeas, supplici confessione dicentes: 

SANCTUS

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt cæli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. + Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

DOXOLOGY

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria, per omnia saecula saeculorum. R/. Amen.

THE LORD'S PRAYER

Oremus.
Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audimus dicere:

Pater noster, qui es in cælis: sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. R/. Sed libera nos a malo.

Amen.

THE EMBOLISM

Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis, præteritis, præsentibus, et futuris: et intercendente beata, et gloriosa semper Virgine Dei Genitrice Maria, cum beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea, et omnibus Sanctis, da propitius pacem in diebus nostris: ut ope misericordiæ tuæ adjuti, et a peccato simus semper liberi, et ab onmi perturbatione securi. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.

THE PAX [modified]

V/. Pax Domini sit semper nobiscum
R/. Amen.

AGNUS DEI

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.

COMMUNION (Isaias xl, 5)

Revelábitur glória Dómini: et vidébit omnis caro salutáre Dei nostri.

POSTCOMMUNION

V/.   Domine, exaudi orationem meam. 
R/.   Et clamor meus ad te veniat.
Oremus. 

Da nobis, quæsumus, Domine: unigéniti Fílii tui recensita nativitáte respiráre; cujus cælésti mystério páscimur et potamúr. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.   R/.   Amen.

BENEDICAMUS

V/.  Domine, exaudi orationem meam. 
R/.  Et clamor meus ad te veniat.
V/.  Benedicamus Domino.
R/.  Deo gratias.

3 comments:

Mark said...

That's very clever, Joshua; I never thought of praying Mass as a missa sicca (though I did know of its existence, certainly in Carmelite rite).

Merry Christmas to you!

God bless,
Mark

Joshua said...

Merry Christmas to you, too, Mark - I've just gotten up, it's about 7.30 in the morning, but I suppose you must be getting ready for Midnight Mass over in Scotland...

Mark said...

Thanks, Joshua. I tried to, but had transport problems. But there was Mass from St Peters! :D