Psalmus 119
Ad Dominum cum tribularer clamavi: * et exaudivit me.
Domine, libera animam meam a labiis iniquis, * et a lingua dolosa.
Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi * ad linguam dolosam?
Sagittæ potentis acutæ, * cum carbonibus desolatoriis.
Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar: * multum incola fuit anima mea.
Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus: * cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Psalmus 120
Levavi oculos meos in montes, * unde veniet auxilium mihi.
Auxilium meum a Domino, * qui fecit cælum et terram.
Non det in commotionem pedem tuum: * neque dormitet qui custodit te.
Ecce non dormitabit neque dormiet, * qui custodit Israël.
Dominus custodit te, Dominus protectio tua, * super manum dexteram tuam.
Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
Dominus custodit te ab omni malo: * custodiat animam tuam Dominus.
Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sæculum.
Psalmus 121
Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: * In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri, * in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas: * cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: * testimonium Israël ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio, * sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem: * et abundantia diligentibus te:
Fiat pax in virtute tua: * et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos, et proximos meos, * loquebar pacem de te:
Propter domum Domini, Dei nostri, * quæsivi bona tibi.
Psalmus 122
Ad te levavi oculos meos, * qui habitas in cælis.
Ecce sicut oculi servorum * in manibus dominorum suorum,
Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: * ita oculi nostri ad Dominum, Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri: * quia multum repleti sumus despectione:
Quia multum repleta est anima nostra: * opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Psalmus 123
Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël: * nisi quia Dominus erat in nobis,
Cum exsurgerent homines in nos, * forte vivos deglutissent nos:
Cum irasceretur furor eorum in nos, * forsitan aqua absorbuisset nos.
Torrentem pertransivit anima nostra: * forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
Benedictus Dominus * qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
Anima nostra sicut passer erepta est * de laqueo venantium:
Laqueus contritus est, * et nos liberati sumus.
Adjutorium nostrum in nomine Domini, * qui fecit cælum et terram.
Requiem æternam * dona eis, Domine.
Et lux perpetua * luceat eis.
Pater noster secreto usque ad
℣. Et ne nos inducas in tentationem.
℟. Sed libera nos a malo.
℣. A porta inferi.
℟. Erue, Domine, animas eorum.
℣. Requiescant in pace.
℟. Amen.
℣. Domine, exaudi orationem meam.
℟. Et clamor meus ad te veniat.
℣. Dominus vobiscum.
℟. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio
Absolve, quæsumus, Domine, animas famulorum famularumque tuarum et omnium fidelium defunctorum, ab omni vinculo delictorum: ut in resurrectionis gloria inter Sanctos et Electos tuos resuscitati respirent. Per Christum Dominum nostrum. ℟. Amen.
Psalmus 124
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: * non commovebitur in æternum, qui habitat in Jerusalem.
Montes in circuitu ejus: * et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: * ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.
Benefac, Domine, bonis, * et rectis corde.
Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: * Pax super Israël.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 125
In convertendo Dominus captivitatem Sion: * facti sumus sicut consolati:
Tunc repletum est gaudio os nostrum: * et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicent inter gentes: * Magnificavit Dominus facere cum eis.
Magnificavit Dominus facere nobiscum: * facti sumus lætantes.
Converte, Domine, captivitatem nostram, * sicut torrens in austro.
Qui seminant in lacrimis, * in exsultatione metent.
Euntes ibant et flebant, * mittentes semina sua.
Venientes autem venient cum exsultatione, * portantes manipulos suos.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 126
Nisi Dominus ædificaverit domum, * in vanum laboraverunt qui ædificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, * frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere: * surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum: * ecce hæreditas Domini, filii: merces, fructus ventris.
Sicut sagittæ in manu potentis: * ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: * non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 127
Beati omnes qui timent Dominum, * qui ambulant in viis ejus.
Labores manuum tuarum quia manducabis: * beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis abundans, * in lateribus domus tuæ.
Filii tui sicut novellæ olivarum, * in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo, * qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion: * et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
Et videas filios filiorum tuorum, * pacem super Israël.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 128
Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, * dicat nunc Israël:
Sæpe expugnaverunt me a juventute mea: * etenim non potuerunt mihi.
Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: * prolongaverunt iniquitatem suam.
Dominus justus concidit cervices peccatorum: * confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
Fiant sicut fœnum tectorum: * quod priusquam evellatur exaruit:
De quo non implevit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manipulos colligit.
Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos: * benediximus vobis in nomine Domini.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Pater noster secreto usque ad
℣. Et ne nos inducas in tentationem.
℟. Sed libera nos a malo.
℣. Memento Congregationis tuae.
℟. Quam possedisti ab initio.
℣. Domine, exaudi orationem meam.
℟. Et clamor meus ad te veniat.
℣. Dominus vobiscum.
℟. Et cum spiritu tuo.
Oremus. Oratio
Deus, cui proprium est misereri semper et parcere: suscipe deprecationem nostram; ut nos, et omnes famulos tuos, quos delictorum catena constringit, miseratio tuæ pietatis clementer absolvat. Per Christum Dominum nostrum. ℟. Amen.
Psalmus 129
De profundis clamavi ad te, Domine: * Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes, * in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine: * Domine, quis sustinebit?
Quia apud te propitiatio est: * et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus: * speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usque ad noctem: * speret Israël in Domino.
Quia apud Dominum misericordia: * et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israël, * ex omnibus iniquitatibus ejus.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 130
Domine, non est exaltatum cor meum: * neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis: * neque in mirabilibus super me.
Si non humiliter sentiebam: * sed exaltavi animam meam:
Sicut ablactatus est super matre sua, * ita retributio in anima mea.
Speret Israël in Domino, * ex hoc nunc et usque in sæculum.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 131
Memento, Domine, David, * et omnis mansuetudinis ejus:
Sicut juravit Domino, * votum vovit Deo Jacob:
Si introiero in tabernaculum domus meæ, * si ascendero in lectum strati mei:
Si dedero somnum oculis meis, * et palpebris meis dormitationem:
Et requiem temporibus meis: donec inveniam locum Domino, * tabernaculum Deo Jacob.
Ecce audivimus eam in Ephrata: * invenimus eam in campis silvæ.
Introibimus in tabernaculum ejus: * adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
Surge, Domine, in requiem tuam, * tu et arca sanctificationis tuæ.
Sacerdotes tui induantur justitiam: * et sancti tui exsultent.
Propter David, servum tuum, * non avertas faciem Christi tui.
Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam: * De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Si custodierint filii tui testamentum meum, * et testimonia mea hæc quæ docebo eos:
Et filii eorum usque in sæculum, * sedebunt super sedem tuam.
Quoniam elegit Dominus Sion: * elegit eam in habitationem sibi.
Hæc requies mea in sæculum sæculi: * hic habitabo, quoniam elegi eam.
Viduam ejus benedicens benedicam: * pauperes ejus saturabo panibus.
Sacerdotes ejus induam salutari: * et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
Illuc producam cornu David, * paravi lucernam Christo meo.
Inimicos ejus induam confusione: * super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 132
Ecce quam bonum et quam jucundum * habitare fratres in unum:
Sicut unguentum in capite, * quod descendit in barbam, barbam Aaron,
Quod descendit in oram vestimenti ejus: * sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, * et vitam usque in sæculum.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus 133
Ecce nunc benedicite Dominum, * omnes servi Domini:
Qui statis in domo Domini, * in atriis domus Dei nostri.
In noctibus extollite manus vestras in sancta, * et benedicite Dominum.
Benedicat te Dominus ex Sion, * qui fecit cælum et terram.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Pater noster secreto usque ad
℣. Et ne nos inducas in tentationem.
℟. Sed libera nos a malo.
℣. Salvos fac servos tuos.
℟. Deus meus, sperantes in te.
℣. Domine, exaudi orationem meam.
℟. Et clamor meus ad te veniat.
℣. Dominus vobiscum.
℟. Et cum spiritu tuo.