Saturday, May 24, 2008

Our Lady Help of Christians

A grand day off: a feast, a feast of Our Lady. A day to spend at Mass and in prayer, a day to spend with friends, a rainy day, a day for lounging in a bookshop...

Since the Proper for Australia's 1st class Feast of Our Lady Help of Christians doesn't seem to be online, I will append it below.

Note that all is from the Common of the Blessed Virgin Mary (beware - this link gives the wrong short lesson at Prime; it should be that of the season, according to the '62), except for -

(a) the Collect (Omnipotens et misericors Deus, qui ad defensionem);

(b) the Hymns, of which there are two (Sæpe dum Christi populus cruentis at Vespers and Matins, and Te Redemptoris Dominique nostri at Lauds);

(c) the Magnificat and Benedictus Antiphons (Ecce, Maria erat spes nostra at first Vespers, Ad te, o sancta Dei Genetrix at Lauds, and Sancta Maria, succurre miseris... tuum sanctum implorant auxilium at second Vespers, though, rather confusingly, this is, apart from its proper ending, the same as the Common Magnificat antiphon for first Vespers);

(d) the Proper Lessons for Nocturns II and III (from St Bernard's sermons, numbers 69 and 70, except for Lesson vi, which is "from public records");

(e) the Proper ending of Responsory vii at Matins (tuum sanctum implorant auxilium - this of course being, in its versicle, the same as the second half of the second Magnificat antiphon).

******

Die 24 Maji
Beatæ Mariæ Virginis sub titulo Auxilium Christianorum
Patronæ principalis Australiæ


Omnia de Commune Festorum B.M.V., præter ea quæ hic habentur propriæ.

In I Vesperis

Hymnus

Sæpe dum Christi populus cruentis
Hostis infensi premeretur armis,
Venit adjutrix pia Virgo cælo
Lapsa sereno.

Prisca sic patrum monumenta narrant,
Templa testantur spoliis opimis
Clara, votivo repetita cultu
Festa quotannis.

En novi grates liceat Mariæ
Cantici lætis modulis referre
Pro novis donis, resonante plausu
Urbis et Orbis.

Oh dies felix, memoranda fastis,
Qua Petri Sedes fidei magistrum
Triste post lustrum reducem beata
Sorte recepit!

Virgines castæ, puerique puri
Gestiens clerus, populusque grato
Corde Reginæ celebrare cæli
Munera certent.

Virginum Virgo, benedicta Jesu
Mater, hæc auge bona: fac, precamur,
Ut gregem Pastor Pius ad salutis
Pascua ducat.

Te per æternos veneremur annos,
Trinitas, summo celebranda plausu;
Te fides mentes, resonoque linguæ
Carmine laudent.

Amen.


Ad Magn. Aña. Ecce, Maria erat spes nostra, ad quam confugimus in auxilium, ut liberaret nos, et venit in adjutorium nobis.

Oratio

Omnipotens et misericors Deus, qui ad defensionem populi christiani in beatissima Virgine Maria perpetuum auxilium mirabiliter constituisti: concede propitius; ut, tali præsidio muniti certantes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte. Per Dñm.

Ad Matutinum

Hymnus Sæpe dum Christi populi cruentis, ut supra

In II Nocturno

Sermo sancti Bernardi Abbatis
(Ex Serm. de 12 stellis [Dom. infra Oct. Assumptionis B.M.V., 1, 2])

Lectio iv

Vehementer quidem nobis, dilectissimi, vir unus et mulier una nocuere: sed gratias Deo, per unum nihilominus virum, et mulierem unam omnia restaurantur, nec sine magno faenore gratiarum. Et quidem sufficere poterat Christus: siquidem et nunc omnis sufficientia nostra ex eo est: sed nobis bonum non erat esse hominem solum. Congruum magis ut adesset nostrae reparationi sexus uterque. Jam itaque nec ipsa mulier benedicta in mulieribus videbitur otiosa: invenietur equidem locus ejus in hac reconciliatione. Opus est enim mediatore ad mediatorem Christum: nec alter nobis utilior quam Maria. Crudelis nimium mediatrix Heva, per quam serpens antiquus pestiferum etiam ipsi viro virus infudit: sed fidelis Maria, quae salutis antidotum et viris et mulieribus propinavit. Illa enim ministra seductionis, haec propitiationis; illa suggessit praevaricationem, haec ingessit redemptionem. Quid ad Mariam accedere trepidet humana fragilitas? Nihil austerum in ea, nihil terribile; tota suavis est, omnibus offerens lac et lanam. Revolve diligentius evangelicae historiae seriem universam: et si quid forte increpatorium, si quid durum, si quod denique signum vel tenuis indignationis occurrerit in Maria, de caetero suspectam habeas, et accedere verearis.

Lectio v
[2, 3, 4, 5]

Quod si, ut vere sunt, plena magis omnia pietatis et gratiae, plena mansuetudinis et misericordiae, quae ad eam pertinent, inveneris, age gratias ei, qui talem tibi mediatricem benignissima miseratione providit, in qua nihil possit esse suspectum. Denique omnibus omnia facta est; sapientibus et insipientibus copiosissima charitate debitricem se fecit. Omnibus misericordiae sinum aperit, ut de plenitudine ejus accipiant universi, captivus redemptionem, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, justus gratiam, Angelus laetitiam. Ipsa praeterita non discutit merita; sed omnibus sese exorabilem, omnibus clementissimam praebet, omnium denique necessitates amplissimo quodam miseratur affectu. Ipsa est quondam a Deo promissa mulier serpentis antiqui caput virtutis pede contritura; cujus plane calcaneo in multis versutiis insidiatus est, sed sine causa. Sola enim contrivit universam haereticam pravitatem. Contriti sunt insidiatores, conculcati supplantatores, confutati derogatores, et beatam eam dicunt omnes generationes. Jam si Ecclesia lunae intelligenda videtur vocabulo, habes mediatricem evidenter expressam: Mulier, inquit, amicta sole, et luna sub pedibus ejus. Amplectamur Mariae vestigia, et devotissima supplicatione beatis illius pedibus provolvamur. Teneamus eam, nec dimittamus, donec benedixerit nobis: potens est enim.

Lectio vi
(Ex publicis monumentis)

Præsentissimum Deiparæ auxilium ad religionis hostes profligandos, sæpe populus christianus mirum in modum expertus est: ex quo factum, ut sanctissimus Pontifex Pius quintus post insignem victoriam, intercedente beatissima Virgine, a Christianis de Turcarum tyranno apud Echinadas insulas reportatam, in Litaniis Lauretanis eandem Reginam cælorum inter alia præconia Auxilium Christianorum appellari constituerit. Sed illud in primis memorabile est, atque explorati miraculi loco habendum, quod cum Romanus Pontifex Pius septimus impiorum consiliis et armis ex apostolica Petri Sede exturbatus, et arcta custodia, præsertim Savonæ per annos quinque, eoque amplius fuisset detentus, viis omnibus penitus interclusis, ne Dei Ecclesiam regere posset, nullo similis persecutionis in priscis annalibus exemplo, inopinato et præter omnium expectationem contigit, ut ingenti plausu, ac velut universi orbis manibus pontificio solio restitueretur. Quod et secundo accidit, dum iterum commoto turbine, ab Urbe discedens sacro comitante Cardinalium collegio, Liguriam contendit. Verum præsentissimo Dei beneficio, cessante procella, quæ grave minabatur excidium, Romam, plaudentibus præ novo gaudio populis, reversus est. Antea tamen, quod in votis habuerat, et captivitate detentus exsequi insignem Savonæ imaginem Deiparæ Virginis sub titulo Matris Misericordiæ solemni ritu propriisque manibus decoravit. Quam mirabilem rerum vicissitudinem idem Pontifex Maximus Pius septimus totius eventus intime conscius, cum intercessione sanctissimæ Dei Genetricis, cujus potentem opem, et ipse impense imploraverat, acceptam merito referret in ejusdem Virginis Matris honorem sub appellatione Auxilii Christianorum, sollemne festum indixit perpetuo celebrandum die mensis Maji vigesimo quarto, faustissimi sui in Urbem reditus anniversario, approbato etiam Officio proprio, ut tanti beneficii distincta et perennis exstet memoria, et gratiarum actio.

In III Nocturno

Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
Lectio vii (Cap. 11,27-28)

In illo tempore: Loquente Jesu ad turbas, extollens vocem quædam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit. Et reliqua.

Sermo sancti Bernardi Abbatis

(In Nativitate B.M.V. [De aquæductu 6, 7])

Intuere, o homo, consilium Dei, agnosce consilium sapientiae, consilium pietatis. Caelesti rore aream rigaturus, totum vellus prius infudit; redempturus humanum genus, pretium universum contulit in Mariam. Altius ergo intuemini, quanto devotionis affectu a nobis eam voluerit honorari, qui totius boni plenitudinem posuit in Maria: ut proinde si quid spei in nobis est, si quid gratiae, si quid salutis, ab ea noverimus redundare, quae ascendit deliciis affluens. Totis ergo medullis cordium, totis praecordiorum affectibus, et votis omnibus Mariam hanc veneremur; quia sic est voluntas ejus, qui totum nos habere voluit per Mariam. Haec, inquam, voluntas ejus est, sed pro nobis.

R/. vii Felix namque es, sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima: * Quia ex te ortus est sol justitiæ, Christus, Deus noster. V/. Ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum juvamen, quicumque tuum sanctum implorant auxilium. * Quia.

Lectio viii
[7]

In omnibus siquidem, et per omnia providens miseris, trepidationem nostram solatur, fidem excitat, spem roborat, diffidentiam abigit, erigit pusillanimitatem. Ad Patrem verebaris accedere, solo auditu territus, ad folia fugiebas: Jesum tibi dedit mediatorem. Quid non apud talem Patrem Filius talis obtineat? Exaudietur utique pro reverentia sua: Pater enim diligit Filium. Sed forsitan et in ipso majestatem vereare divinam, quod licet factus sit homo, manserit tamen Deus. Advocatum habere vis et ad ipsum? Ad Mariam recurre. Pura siquidem humanitas in Maria, non modo pura ab omni contaminatione, sed et pura singularitate naturae. Nec dubius dixerim, exaudietur et ipsa pro reverentia sua. Exaudiet utique Matrem Filius, et exaudiet Filium Pater.

Lectio ix
[7, 8]

Filioli, haec peccatorum scala, haec mea maxima fiducia est, haec tota ratio spei meae. Quid enim? Potestne Filius aut repellere, aut sustinere repulsam? Non audire, aut non audiri Filius potest? Neutrum plane. Invenisti, ait Angelus, gratiam apud Deum: feliciter. Semper haec inveniet gratiam, et sola est gratia qua egemus; nimirum sola est gratia, qua salvamur. Quid nos alia concupiscimus, fratres? Quaeramus gratiam, et per Mariam quaeramus, quia quod quaerit, invenit, et frustrari non potest. Quaeramus gratiam, sed gratiam apud Deum: nam apud homines gratia fallax. Quaerant alii meritum, nos invenire gratiam studeamus. Quid enim? Non gratiae est quod hic sumus? Profecto misericordiae Domini est, quod non sumus consumpti nos.

Ad Laudes

Hymnus

Te Redemptoris Dominique nostri
Dicimus Matrem, speciosa Virgo,
Christianorum decus, et levamen
Rebus in arctis.

Sæviant portæ licet inferorum,
Hostis antiquis fremat, et minaces,
Ut Deo sacrum populetur agmen,
Suscitet iras.

Nil truces possunt furiæ nocere
Mentibus castis, prece quas vocata
Annuens Virgo fovet, et superno
Robore firmat.

Tanta si nobis faveat Patrona,
Bellici cessat sceleris tumultus,
Mille sternuntur, fugiuntve turmæ,
Mille cohortes.

Tollit ut sancta caput in Sione
Turris, arx firmo fabricata muro,
Civitas David,clypeis et acri
Milite tuta.

Virgo sic fortis Domini potenti
Dextera, cæli cumulata donis,
A piis longe famulis repellit
Dæmonis ictus.

Te per æternos veneremur annos,
Trinitas, summo celebranda plausu:
Te fides mentes, resonoque linguæ
Carmine laudent.

Amen.


Ad Bened. Aña. Ad te, o sancta Dei Genetrix, clamavimus, et per te venit Domini auxilium nobis.

In II Vesperis

Hymnus Sæpe dum Christi populi cruentis, ut supra

Ad Magn. Aña. Sancta Maria, succurre miseris, juva pusillanimes, refove flebiles, ora pro populo, interveni pro clero, intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum juvamen, quicumque tuum sanctum implorant auxilium.


I did delight in the Office today, though Matins of three Nocturns is long, and was all the Office I got though after the 9am Low Mass; I returned to the Pro. late in the morning for Lauds, Prime, Terce and Sext. None came later in the day; and now for Vespers...

5 comments:

Mark said...

I must've been looking in the wrong place. I could find this Mass in either my Breviary or my Missal...

Joshua said...

The Mass and Office of Our Lady Help of Christians was not used throughout the Church - it would be in the local Proper for Rome, and in that used in some English (not Scottish) dioceses, and in that used by the Salesians, and in the Proper for Australia and New Zealand. OLHC was chosen as the Patroness of Australia at one of the first Synods of Sydney, back in colonial days.

Terra said...

The hymns and prayer were in my Benedictine diurnal, but not breviary or antiphonale (or hymnarius). Anyone know where to find the chant settings of the various hymns and antiphons of the feast?

Joshua said...

I suppose there is an Australian supplement to the Liber Usualis, etc., but I don't have it - my 1956 L.U. once belonged to a Tasmanian seminarian, but it doesn't include either OLHC, or any of the other local feasts.

Mark said...

Thanks, Joshua; that explains things!