Saturday, May 3, 2008

NOVENA TO GOD THE MOST HOLY SPIRIT

Salva nos, Paraclete bone, psallentes tibi: Alleluja!
Salva nos, Paraclete bone, psallentes tibi: Alleluja!
Salva nos, Paraclete bone, psallentes tibi: Alleluja!

Rex cælestis, Consolator, Spiritus veritatis, qui existens ubique et omnia imples, Thesaurus beneficiorum et Largitor vitæ: Veni et mane in nobis, atque de omnia immunditia munda nos, et salvas fac animas nostras, Benigne.

Veni, Creator Spiritus, 
mentes tuorum visita,
imple superna gratia
quæ tu creasti pectora. 

Qui diceris Paraclitus,
altissimi donum Dei,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio. 

Tu, septiformis munere,
digitus paternæ dexteræ,
Tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura. 

Accende lumen sensibus:
infunde amorem cordibus:
infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti. 

Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus:
ductore sic te prævio
vitemus omne noxium. 

Per te sciamus da Patrem,
noscamus atque Filium;
Teque utriusque Spiritum
credamus omni tempore. 

Deo Patri sit gloria,
et Filio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito,
in sæculorum sæcula. Amen. 

OR

Veni, Sancte Spiritus,
et emitte cælitus
lucis tuæ radium. 

Veni, pater pauperum,
veni, dator munerum
veni, lumen cordium. 

Consolator optime,
dulcis hospes animæ,
dulce refrigerium. 

In labore requies,
in æstu temperies
in fletu solatium. 

O lux beatissima,
reple cordis intima
tuorum fidelium. 

Sine tuo numine,
nihil est in homine,
nihil est innoxium. 

Lava quod est sordidum,
riga quod est aridum,
sana quod est saucium. 

Flecte quod est rigidum,
fove quod est frigidum,
rege quod est devium. 

Da tuis fidelibus,
in te confidentibus,
sacrum septenarium. 

Da virtutis meritum,
da salutis exitum,
da perenne gaudium.
Amen. Alleluja.

Aña.  
O Rex gloriæ, Domine virtutum, qui triumphator super omnes cælos ascendisti, ne derelinquas nos orphanos; sed mitte promissum Patris in nos, Spiritum veritatis, alleluja.

Laudate Dominum omnes gentes: * laudate eum, omnes populi.
Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: * et veritas Domini manet in æternum.
Gloria Patri, et Filio: * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: * et in sæcula sæculorum. Amen.

Aña.  O Rex gloriæ, Domine virtutum, qui triumphator super omnes cælos ascendisti, ne derelinquas nos orphanos; sed mitte promissum Patris in nos, Spiritum veritatis, alleluja.

Cap.  Spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. R/. Deo gratias.

R/.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende. * Alleluja, alleluja.
R/.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende. * Alleluja, alleluja.
V/.
Qui per diversitatem linguarum cunctarum, gentes in unitate fidei congregasti. * Alleluja, alleluja.
Gloria Patri, et Filio: et Spiritui Sancto.

R/.
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende. * Alleluja, alleluja.

V/.
Emitte spiritum tuum et creabuntur, alleluja.
R/.
Et renovabis faciem terræ, alleluja.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.

Pater noster…

V/.
Et ne nos inducas in tentationem.
R/.
Sed libera nos a malo.
V/.
Cor mundum crea in me, Deus.
R/.
Et spiritum rectum innova in visceribus meis.
V/.
Ne projicias me a facie tua.
R/.
Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
V/.
Redde mihi lætitiam salutaris tui.
R/.
Et spiritu principali confirma me.
V/.
Spiritus tuus deducet me.
R/.
In terram rectam.
V/.
Domine, exaudi orationem meam.
R/.
Et clamor meus ad te veniat.

Oremus.

Deus, cui omne cor patet, et omnis voluntas loquitur, et quem nullum latet secretum: purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri, ut te perfecte diligere, et digne laudare mereamur.
Ure igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum, Domine: ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeamus.
Mentes nostras, quæsumus, Domine, Paraclitus, qui a te procedit, illuminet: et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem.
Adsit nobis, quæsumus, Domine, virtus Spiritus Sancti: quæ et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur adversis.
Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de ejus semper consolatione gaudere.
Præsta, quæsumus, omnipotens et misericors Deus: ut Spiritus Sanctus adveniens, templum nos gloriæ suæ dignanter inhabitando perficiat.
Illo nos igne, quæsumus, Domine, Spiritus Sanctus inflammet: quem Dominus noster Jesus Christus misit in terram, et voluit vehementer accendi. Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum.
R/. Amen.

V/.
Domine, exaudi orationem meam.
R/.
Et clamor meus ad te veniat.
V/.
Benedicamus Domino.
R/.
Deo gratias.

+
Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. R/. Amen.

Regina cæli, lætare, alleluja:
Quia quem meruisti portare, alleluja,
Spiritum misit, sicut dixit [or ut promisit], alleluja.
Ora pro nobis Deum, alleluja.

V/.
Gaude et lætare Virgo Maria, alleluja.
R/.
Quia descendit Spiritus vere, alleluja.

Oremus.

Deus, qui nos Resurrectionis et Ascensionis Dominicæ solemnia celebrare fecisti: da famulis tuis, ut
(per Dei Genitricem Mariam) et advenientis Spiritus sancti gratiam purificatis mentibus suscipere mereamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R/. Amen.

+
Deus autem spei repleat nos omni gaudio et pace in credendo: ut abundemus in spe, et virtute Spiritus sancti. R/. Amen.

1 comment:

François said...

Thank you for this novena. May i know from what book did you get it?
The prayer, Rex caelestis seems to be from the Eastern rite.