Saturday, November 5, 2011

Litany of the Three Magi

As is my wont, I was perusing old prayer books, when came I across this delightful composition, a litany of SS Gaspar, Melchior and Balthasar, otherwise known as the Magi or the Three Kings of Cologne.  I surmise this was composed in Cologne by a Jesuit, given that city's devotion to those famous three whose relics grace its cathedral, and to the successful translation of almost every detail of the Epiphany gospel into prayer and moral reflection in a most Ignatian manner.  I particularly like the mention in one petition of the Roman Empire! – presumably referring to the Holy one, which encompassed Germany including Cologne until its lamented dissolution at the hands of the dreadful Napoleon.

The Altar and Shrine of the Three Kings at Cologne


LITANIÆ DE SANCTIS TRIBUS REGIBUS, SIVE MAGIS EVANGELICOS.

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.

Pater de cœlis, Deus, Miserere nobis.
Fili Redémptor mundi, Deus, Miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, Miserere nobis.
Sancta Trínitas, unus Deus, Miserere nobis.

Jesu, Rex Regum, Miserere nobis.

Sancta Maria, Regina Regum, Ora pro nobis.
Sancte Joseph, nutricie Regis omnium, Ora pro nobis.

Sancte Rex Gaspar, Ora pro nobis.
Sancte Rex Melchior, Ora pro nobis.
Sancte Rex Balthazar, Ora pro nobis.

Sanctissimi Tres Reges, Orate pro nobis.
Sanctissimi Tres Magi Orientales, Orate pro nobis.
Reges Tharsis, Orate pro nobis.
Reges Árabum et Saba, Orate pro nobis.
Patriarchæ fidelium, Orate pro nobis.
Primitiæ gentium, Orate pro nobis.
Principes populorum, Orate pro nobis.
Quorum expectatio Jesus, Orate pro nobis.
Quorum desiderium Jesus, Orate pro nobis.
Quorum perfectum gaudium Jesus, Orate pro nobis.
Fide illuminatissimi, Orate pro nobis.
Spe robustissimi, Orate pro nobis.
Charitate ferventissimi, Orate pro nobis.
Auro amoris splendissimi, Orate pro nobis.
Thure devotionis religiosissimi, Orate pro nobis.
Myrrha patientiæ incorruptissimi, Orate pro nobis.
Humilitate profundissimi, Orate pro nobis.
Constantia fortissimi, Orate pro nobis.
Gratitudine amplissimi, Orate pro nobis.
Munificentia liberalissimi, Orate pro nobis.
Virtutum omnium specula, Orate pro nobis.
Qui instinctum divinum visa stella reverenter admisistis, Orate pro nobis.
Qui gratiæ efficaci prompta voluntate obtemperastis, Orate pro nobis.
Qui terram vestram, cognatos et amicos amore cœlestis Regis deseruistis,
Orate pro nobis.
Qui itineris molestias et difficultates nihil formidastis, Orate pro nobis.
Qui natum Regem Judæorum Hierosolymis quæsivistis, Orate pro nobis.
Qui coram Herode Christi fidem intrepide confessi estis, Orate pro nobis.
Qui per Scribas et Pharisæos de loco nascituri Messíæ ex Scripturis educti estis,
Orate pro nobis.
Qui ab Herode in Bethlehem dimissi estis, Orate pro nobis.
Qui stella denuo apparente gaudio magno valde gavisi estis, Orate pro nobis.
Qui eamdem vos antecedentem, donec staret supra, ubi erat puer, secuti estis,
Orate pro nobis.
Qui intrantes domum, puerum cum Maria matre ejus invenistis, Orate pro nobis.
Qui procidentes infantem virgineo residentem in gremio adorastis, Orate pro nobis.
Qui apertis thesauris vestris aurum, thus, et myrrham puero Jesu obtulistis,
Orate pro nobis.
Qui mystico muneribus fidem vestram universo orbi demonstrastis, Orate pro nobis.
Qui puerum Jesum auro Regem, thure Deum, myrrha hominem mortalem esse declarastis, Orate pro nobis.
Qui puero Jesu in Ægyptum deferendo viaticum præbuistis, Orate pro nobis.
Qui adoratione vestra supplice omnium virtutum exempla nobis præbuistis,
Orate pro nobis.
Qui nos aurum charitatis, thus orationis, et myrrham patientiæ Deo offerre docuistis,
Orate pro nobis.
Qui post adoratum Dominum et oblata munera Sacrosanctam Virginem Matrem, et hujus Sponsum Joseph humiliter salutastis, Orate pro nobis.
Qui ab eadem Sanctissima Virgine Maria, Virgineoque ejus Sponso Josepho gratias cum gaudio pro oblatis muneribus retulistis [sic; lege recipistis], Orate pro nobis.
Qui vosmet, vestraque regna et gentiles populos Christo, Sanctissimæque Virgini, ejusque Sponso commendastis, Orate pro nobis.
Qui ab eadem Sanctissima Virgine, ejusque Sponso cum felicissima omnium bonorum apprecatione [sic; lege appretiatione] digressi estis, Orate pro nobis.
Qui angelico in somnis alloquio ad Herodem redire prohibiti per aliam viam in regionem reversi estis, Orate pro nobis.
Qui Herodi divino jussu sapienter illusistis, Orate pro nobis.
Qui puerum Jesum prudenter periculo necis liberastis, Orate pro nobis.
Sancti Tres Reges, Orate pro nobis.

Peccatores, Vos rogamus, audite nos.
Ut veram et perfectam contritionem nobis impetretis, Vos rogamus, audite nos.
Ut nostri patrocinium dignanter suscipiatis, Vos rogamus, audite nos.
Ut Regi Regum nos reconciliare, commendare, et præsentare velitis,
Vos rogamus, audite nos.
Ut vestris virtutibus animas nostras illustretis, Vos rogamus, audite nos.
Ut aurum charitatis, thus devotionis, et myrrham mortificationis nobis impetretis,
Vos rogamus, audite nos.
Ut Christum Dominum Regem nostrum vobiscum semper quærere et invenire mereamur, Vos rogamus, audite nos.
Ut coram hæreticis et infidelibus Christi fidem intrepide confiteamur,
Vos rogamus, audite nos.
Ut ad Herodem, id est, mundi blandimenta et noxia desideria, ubi Christus non invenitur, nunquam redeamus, Vos rogamus, audite nos.
Ut per aliam viam vobiscum aliquando in cœlestem patriam revertamur,
Vos rogamus, audite nos.
Ut nobis in agonía existentibus, omniaque relinquentibus assistatis,
Vos rogamus, audite nos.
Ut paupertatem nostram vestris pretiosis muneribus ditetis, Vos rogamus, audite nos.
Ut Ecclesiam militantem, in primis [Sacrum] Romanum Imperium [i.e. Germania], ad ampliorem erga vos amorem et cultum excitetis, Vos rogamus, audite nos.
Ut clientes vobis devotos, et loca cultui vestro destinata ab adversariorum insidiis, bellorum tumultibus, inimicorum insultibus, fame denique et peste, aliisque periculis vestro patrocinio præmuniatis, vindicetis, et protegatis, Vos rogamus, audite nos.
Ut omnes pertinaces hæreticos ab hac provincia longe arceatis,
Vos rogamus, audite nos.
Ut omnibus iis, quicumque hoc promovere possunt, auxilium gratiæ efficacis impetretis, Vos rogamus, audite nos.
Ut precibus, et piis moribus populi exorati locum illum nunquam deseratis,
Vos rogamus, audite nos.
Ut gratiam finalem, et perseverantiam vestris cultoribus obtineatis,
Vos rogamus, audite nos.
Ut nos exaudire dignemini, Vos rogamus, audite nos.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Miserere nobis.

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Pater noster…
V/. Et ne nos inducas in tentationem.
R/. Sed libera nos a malo.

V/. Tria sunt munera pretiosa.
R/. Quæ obtulerunt Magi Domino.
V/. Reges Tharsis, et insulæ munera offerent.
R/. Reges Árabum, et Saba dona adducent.

Oremus.

Deus, qui Tres Magos Orientales, Sanctosque Reges Gasparum, Melchiorem, et Balthazarum, ut recens natum in Bethlehem Filium tuum inviserent, et honorarent, mirabiliter illustrasti: tribue quæsumus, ut eorum exemplo et intercessione adjuti, veraque fide in hujus mundi tenebris illuminati, te lumen æternum agnoscamus, atque inter prospera et adversa tute gradiamur, donec ad te, qui lucem habitas inaccessibilem, remotis impedimentis omnibus, expedite perveniamus. Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen.

1 comment:

Blackfriar said...

If you visit Cologne next year, Josh, don't miss the tomb of St Albert the Great in the Sanct Andreas Kirche, not far from the cathedral. There you will also find a reliquary containing (ut dicunt) the tongues of the Seven Maccabees. - Martin OP