Thursday, June 20, 2024

A Prayer of the Church under Grievous Persecutions

Oratio Ecclesiæ sub gravibus persecutionibus.

Aña. Memor esto congregatiónis tuæ, Dómine, quam possedísti ab inítio. Ps. 73, 2

Psalmus 73
Ut quid, Deus, repulísti in finem: * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
Memor esto congregatiónis tuæ, * quam possedísti ab inítio.
Redemísti virgam hereditátis tuæ: * mons Sion, in quo habitásti in eo.
Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: * quanta malignátus est inimícus in sancto!
Et gloriáti sunt qui odérunt te: * in médio solemnitátis tuæ.
Posuérunt signa sua, signa: * et non cognovérunt sicut in éxitu super summum.
Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt jánuas ejus in idípsum: * in secúri et áscia dejecérunt eam.
Incendérunt igni Sanctuárium tuum: * in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.
Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: * Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.
Signa nostra non vídimus, jam non est prophéta: * et nos non cognóscet ámplius.
Úsquequo, Deus, improperábit inimícus: * irrítat adversárius nomen tuum in finem?
Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, * de médio sinu tuo in finem?
Deus autem Rex noster ante sǽcula: * operátus est salútem in médio terræ.
Tu confirmásti in virtúte tua mare: * contribulásti cápita dracónum in aquis.
Tu confregísti cápita dracónis: * dedísti eum escam pópulis Æthíopum.
Tu dirupísti fontes, et torréntes: * tu siccásti flúvios Ethan.
Tuus est dies, et tua est nox: * tu fabricátus es auróram et solem.
Tu fecísti omnes términos terræ: * æstátem et ver tu plasmásti ea.
Memor esto hujus, inimícus improperávit Dómino: * et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.
Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
Réspice in testaméntum tuum: * quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.
Ne avertátur húmilis factus confúsus: * pauper et inops laudábunt nomen tuum.
Exsúrge, Deus, júdica causam tuam: * memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.
Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: * supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Aña. Memor esto congregatiónis tuæ, Dómine, quam possedísti ab inítio. Ps. 73, 2

Preces
Kýrie, eléison. R. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Pater noster, 
(secreto) qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R. Sed líbera nos a malo. Matt. 6, 9-13; Luc. 11, 3

V. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus, sperántes in te. Cf. Ps. 85, 2
V. Esto nobis, Dómine, turris fortitúdinis.
R. A fácie inimíci. Cf. Ps. 60, 4
V. Nihil profíciat inimícus in nobis.
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére nobis. Cf. Ps. 88, 23
V. Dómine, non secúndum peccáta nostra fácias nobis.
R. Neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. Cf. Ps. 102, 10
V. Mitte nobis, Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuére nos. Cf. Ps. 19, 3

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat. Ps. 101, 2

Orémus.

Oratio contra persecutores Ecclesiæ
Ecclésiæ tuæ, quæsumus, Dómine, preces placátus admítte: ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertáte. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

V. Exáudiat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Et custódiat nos semper. Amen.

Saturday, February 24, 2024

"Ukraine's Freedom Has Not Yet Perished, Nor Has Her Glory"

 Ще не вмерла України ні слава, ні воля.

Thus the first line of the Ukrainian national anthem; and despite all the evils inflicted on Ukraine by the barbarous Russian hordes, still she stands firm, and these words remain true. 

Today marks the second anniversary of the Russian invasion; and while lamenting the terrible loss of life, all decent right-believing people still look to Ukraine's ultimate victory and the triumph of goodness, truth and justice over evil, lies and cruelty.

There is a God, and he is just, judging with justice; whether in this world or the next, justice shall be done, and mercy poured out by the Lord who loves mankind.

Troparion: 

Save thy people, O Lord, and bless thine inheritance. Grant victory to thy faithful people against enemies, and protect thy community by thy Cross.

Theotokion: 

O awesome intercession that cannot be put to shame, O good one, disdain not our prayer; O all-hymned Theotokos, establish the community of the orthodox, save our pious rulers, whom thou hast commanded to rule, and grant unto them victory from heaven, for thou hast brought forth God, O only blessed one.

Glory to Ukraine! Glory to the heroes!

Слава Україні! Героям слава!